monumenta.ch > Plinius > sectio 91

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 12, 91
{XLII} praecipua bonitas virgultorum tenuissimis partibus ad longitudinem palmi, secunda proximitatis breviore mensura, atque ita ordine. vilissimum quod radicibus proximum, quoniam ibi minimum corticis, in quo summa gratia, eaque de causa praeferuntur cacumina, ubi plurimus torpet. ipsum vero lignum in fastidio propter origani acrimoniam, xylocinnamomum vocatur. pretium ei in libras #img|denarius.gif|img# X.